- ARIES Anreus
- ARIES Anreushunc multi aureum vellus habuisse narrant, quos secutus est Orpheus et Apollonius, qui Mercurii contactu aureum dicit effectum l. 11. Simonides vero album interdum, interdum purpureum fuisse dieit. Acusilaus ex mati purpureo infectum colore asserie. Apollonius vocem humanam babuisse scribit: quod et Hecataeus affirmat. Sunt qui dicant. hoc ideo fictum, quia Phryxus in navicula, arieris figuram in prora habente, navigavit. Dionysius vero Mitylenaeus Crion (quod nomen apud Graecos Arietem, signficat) Phryxi paedagogum fuisse, atque cum ipso ad Colchos navigâsse: unde ea omnia ficta esse, narrat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.